monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 78
{XXVII} tum ab homine tolli fictilibusque vasis tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae vero capta sint lanifica, umore lentescere, mos in fila tenuari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam viros levitatem propter aestivam: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen bombyce adhuc feminis cedimus.